monumenta.ch > Plinius > sectio 309

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 308
{LXXIII} ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, alii qui in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt.